1 Maccabees 5:56-66

56 audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia quae facta sunt
57 et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quae in circuitu nostro sunt
58 et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam
59 et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam
60 et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo
61 quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter facturos
62 ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israhel
63 et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israhel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum
64 et convenerunt ad eos fausta adclamantes
65 et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu
66 et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam
The Latin Vulgate is in the public domain.