1 Maccabees 6:43-53

43 et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex
44 et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen aeternum
45 et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc
46 et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic
47 et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius deverterunt ab eis
48 castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion
49 et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terrae
50 et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam
51 et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula
52 fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos
53 escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant reliquias eorum quae repositae fuerant
The Latin Vulgate is in the public domain.