1 Maccabees 6:8-18

8 et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat
9 et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori
10 et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine
11 et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et dilectus in potestate mea
12 nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi auferri habitantes Iudaeam sine causa
13 cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena
14 et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum super universum regnum suum
15 et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret
16 et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono
17 et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen eius Eupator
18 et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium
The Latin Vulgate is in the public domain.