1 Maccabees 7:1-7

1 anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic
2 et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum
3 et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum
4 et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem regni sui
5 et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos
6 et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra
7 nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos eius et adiutores eorum
The Latin Vulgate is in the public domain.