1 Maccabees 8:17-27

17 et elegit Iudas Eupolemum filium Iohannis filii Iacob et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem
18 et ut auferrent ab eis iugum Graecorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israhel
19 et abierunt Romam viam multam valde et introierunt curiam et dixerunt
20 Iudas Macchabeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribi nos socios et amicos vestros
21 et placuit sermo in conspectu eorum
22 et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis aereis et miserunt Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis
23 bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum gladiusque et hostis procul sit ab eis
24 quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum
25 auxilium feret gens Iudaeorum prout tempus dictaverit corde pleno
26 et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum arma pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata eorum nihil ab eis accipientes
27 similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit
The Latin Vulgate is in the public domain.