1 Maccabees 9:1-10

1 interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius in proelio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Iudaeam et dextrum cornu cum illis
2 et abierunt viam quae ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth quae est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas
3 et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi adplicuerunt exercitum ad Hierusalem
4 et surrexerunt et abierunt in Berea viginti milia virorum et duo milia equitum
5 et Iudas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo electi
6 et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri
7 et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est
8 et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos
9 et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus
10 et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae
The Latin Vulgate is in the public domain.