1 Maccabees 9:10-20

10 et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae
11 et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii praeibant exercitum et primi certaminis omnes potentes
12 Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex duabus partibus et clamabant tubis
13 exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Iudae etiam ipsi et commota est terra a voce exercituum et commissum est proelium a mane usque ad vesperam
14 et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde
15 et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos usque ad montem Azoti
16 et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a tergo
17 et ingravatum est proelium et ceciderunt vulnerati multi ex his et illis
18 et Iudas cecidit et ceteri fugerunt
19 et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin
20 et fleverunt eum omnis populus Israhel planctu magno et lugebant dies multos
The Latin Vulgate is in the public domain.