1 Maccabees 9:39-49

39 et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et adparatus multus et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis
40 et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et acceperunt omnia spolia eorum
41 et conversae sunt nuptiae in luctum et vox musicorum ipsorum in lamentum
42 et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis
43 et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute multa
44 et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius
45 ecce enim bellum ex adverso aqua vero Iordanis hinc et inde et ripae et paludes et saltus et non est locus devertendi
46 nunc ergo clamate in caelum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum
47 et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et devertit ab eo retro
48 et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem
49 et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et reversi sunt Hierusalem
The Latin Vulgate is in the public domain.