2 Esdras 10:13-23

13 terra autem secundum viam terrae, abiit quae in ea multitudo praesens quomodo et venit et ego tibi dico:
14 sicut tu cum dolore peperisti, sic et terra dedit fructum suum hominem ab initio ei qui fecit eam.
15 nunc ergo retine apud temet ipsam dolorem tuum et fortiter fer quae tibi contigerunt casus.
16 si enim iustificaveris terminum Dei, et filium tuum recipies in tempore et in mulieribus conlaudaberis.
17 ingredere ergo in civitatem ad virum tuum. et dixit ad me:
18 non faciam neque ingrediar civitatem, sed hic moriar.
19 et adposui adhuc loqui ad eam et dixi:
20 noli facere sermonem hunc, sed consenti persuaderi -- quid enim casus Sion -- et consolare propter dolorem Hierusalem.
21 vides enim, quoniam sanctificatio nostra deserta effecta est et altare nostrum demolitum est et templum nostrum destructum est,
22 et psalterium nostrum humiliatum est et hymnus noster conticuit et exultatio nostra dissoluta est, et lumen candelabri nostri extinctum est et arca testamenti nostri direpta est et sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod nominatum est super nos paene profanatum est, et liberi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt et Levitae nostri in captivitate abierunt, et virgines nostrae coinquinatae sunt et mulieres nostrae vim passae sunt, et iusti nostri rapti sunt et parvuli nostri proditi sunt, et iuvenes nostri servierunt et fortes nostri invalidi facti sunt.
23 et quod omnium maius, signaculum Sion, quoniam resignata est de gloria sua nunc et tradita est in manibus eorum qui nos oderunt.
The Latin Vulgate is in the public domain.