2 Esdras 10:34-44

34 loquere, dominus meus, tantum me noli derelinquere, ut non frustra moriar,
35 quoniam vidi quae non sciebam, et audio quae non scio.
36 aut numquid sensus meus fallitur et anima mea somniat?
37 nunc ergo deprecor te, ut demonstres servo tuo de excessu hoc. et respondit ad me et dixit:
38 audi me, et doceam te et dicam tibi de quibus times, quoniam Altissimus revelavit tibi mysteria multa.
39 vidit rectam viam tuam quoniam sine intermissione contristabaris pro populo tuo et valde lugebas propter Sion.
40 hic ergo intellectus visionis: mulier quae tibi apparuit ante paululum,
41 quam vidisti lugentem et inchoasti consolare eam,
42 nunc autem iam non speciem mulieris vides, sed apparuit tibi civitas aedificari.
43 et quoniam enarrabat tibi de casu filii sui, haec absolutio est:
44 haec mulier quam vidisti haec est Sion, quam nunc conspicis ut civitatem aedificatam.
The Latin Vulgate is in the public domain.