2 Esdras 11:1-11

1 et factum est secunda nocte, et vidi somnium, et ecce ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alae pinnarum et capita tria.
2 et vidi, et ecce expandebat alas suas in omnem terram, et omnes venti caeli insuflabant ad eam et nubes ad eam colligebantur.
3 et vidi, et de pinnis eius nascebantur contrariae pinnae, et ipsae fiebant in pinnaculis minutis et modicis.
4 nam capita eius erant quiescentia, et de medium caput erat maius aliorum capitum, sed et ipsa quiescebat cum eis.
5 et vidi, et ecce aquila volavit in pinnis suis et regnavit super terram et super eos qui inhabitant in ea.
6 et vidi, quomodo subiecta erant ei omnia quae sub caelo, et nemo illi contradicebat, neque unus de creatura quae est super terram.
7 et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos et emisit vocem pinnis suis dicens:
8 nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo et per tempus vigilate,
9 capita autem in novissimo serventur.
10 et vidi, et ecce vox non exiebat de capitibus eius, sed de medietate corporis eius.
11 et numeravi contrarias pinnas eius, et ecce ipsae erant octo.
The Latin Vulgate is in the public domain.