2 Esdras 11:41-46

41 et iudicasti terram non cum veritate.
42 tribulasti enim mansuetos et laesisti quiescentes, odisti verum dicentes et dilexisti mendaces, et destruxisti habitationes eorum qui fructificabant, et humiliasti muros eorum qui te non nocuerunt.
43 et ascendit contumelia ad Altissimum et superbia tua ad Fortem.
44 et respexit Altissimus super sua tempora, et ecce finita sunt et saecula eius conpleta sunt.
45 propterea non apparens non appareas, tu aquila et alae tuae horribiles et pinnacula tua pessima et capita tua maligna et ungues tui pessimi et omne corpus tuum vanum,
46 uti refrigeret omnis terra et relevetur liberata de tua vi et speret iudicium et misericordiam eius qui fecit eam.
The Latin Vulgate is in the public domain.