2 Esdras 12:18-28

18 haec est interpretatio, quoniam post tempus regni illius nascentur contentiones non modicae, et periclitabitur ut cadat, et non cadet tunc, sed iterum constituetur in suum initium.
19 et quoniam vidisti subalares octo coherentes alis eius,
20 haec est interpretatio: exsurgent enim in ipso octo reges, quorum erunt tempora levia et anni citati, et duo quidem ex ipsis perient
21 adpropinquante tempore medio, quattuor autem servabuntur in tempore, cum incipiet adpropinquare tempus eius ut finiatur, duo vero in finem servabuntur.
22 et quoniam vidisti tria capita quiescentia,
23 haec est interpretatio: in novissimis eius suscitabit Altissimus tria regna et renovabit in ea multa, et dominabunt terram
24 et qui inhabitant in ea cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae.
25 isti enim erunt qui recapitulabunt impietates eius et qui perficient novissima eius.
26 et quoniam vidisti caput maius non apparescentem, quoniam unus ex eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis.
27 nam duo qui perseveraverunt, gladius eos comedet.
28 unius enim gladius comedet qui cum eo, sed tamen et hic gladio in novissimis cadet.
The Latin Vulgate is in the public domain.