2 Esdras 12:21-31

21 adpropinquante tempore medio, quattuor autem servabuntur in tempore, cum incipiet adpropinquare tempus eius ut finiatur, duo vero in finem servabuntur.
22 et quoniam vidisti tria capita quiescentia,
23 haec est interpretatio: in novissimis eius suscitabit Altissimus tria regna et renovabit in ea multa, et dominabunt terram
24 et qui inhabitant in ea cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae.
25 isti enim erunt qui recapitulabunt impietates eius et qui perficient novissima eius.
26 et quoniam vidisti caput maius non apparescentem, quoniam unus ex eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis.
27 nam duo qui perseveraverunt, gladius eos comedet.
28 unius enim gladius comedet qui cum eo, sed tamen et hic gladio in novissimis cadet.
29 et quoniam vidisti duas subalares treicientes super caput quod est a dextera parte,
30 haec est interpretatio: hii sunt quos conservavit Altissimus in finem suam, hoc erat regnum exile et turbationis plenum,
31 sicut vidisti. et leonem quem vidisti de silva evigilantem mugientem et loquentem ad aquilam et arguentem eam iniustitias ipsius per omnes sermones eius, sicut audisti.
The Latin Vulgate is in the public domain.