2 Esdras 12:24-34

24 et qui inhabitant in ea cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae.
25 isti enim erunt qui recapitulabunt impietates eius et qui perficient novissima eius.
26 et quoniam vidisti caput maius non apparescentem, quoniam unus ex eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis.
27 nam duo qui perseveraverunt, gladius eos comedet.
28 unius enim gladius comedet qui cum eo, sed tamen et hic gladio in novissimis cadet.
29 et quoniam vidisti duas subalares treicientes super caput quod est a dextera parte,
30 haec est interpretatio: hii sunt quos conservavit Altissimus in finem suam, hoc erat regnum exile et turbationis plenum,
31 sicut vidisti. et leonem quem vidisti de silva evigilantem mugientem et loquentem ad aquilam et arguentem eam iniustitias ipsius per omnes sermones eius, sicut audisti.
32 hic est unctus, quem reservavit Altissimus in finem ad eos et impietates ipsorum. arguet illos de iniustitiis ipsorum et infulciet coram ipsis spretiones eorum.
33 statuet enim eos primum in iudicium vivos, et erit cum arguerit eos, tunc corrumpet eos.
34 nam residuum populum meum liberabit cum misericordia, qui salvati sunt super fines meos, et iucundabit eos, quoadusque veniat finis, dies iudicii, de quo locutus sum tibi ab initio.
The Latin Vulgate is in the public domain.