2 Esdras 13:18-28

18 intellegentes quae sunt reposita in novissimis diebus, et non occurrentes eis. sed et qui derelicti sunt
19 propter hoc vae, viderunt enim pericula magna et necessitates multas, sicut ostendunt somnia haec.
20 attamen facilius est periclitantem venire in haec, quam pertransire sicut nubem a saeculo et non videre quae contigerunt in novissimo. et respondit ad me et dixit:
21 et visionis interpretationem dicam tibi, sed et de quibus locutus es adaperiam tibi.
22 quoniam dixisti de his qui derelicti sunt, et de his qui non derelicti sunt haec interpretatio:
23 qui adferet periculum in illo tempore, ipse custodibit qui in periculo inciderint, qui habent operas et fidem ad Fortissimum.
24 scito ergo, quoniam magis beatificati sunt qui derelicti super eos qui mortui sunt.
25 interpretatio enim visionis haec: quia vidisti virum ascendentem de corde maris,
26 ipse est quem conservat Altissimus multis temporibus, qui per semet ipsum liberabit creaturam suam, et ipse disponet qui derelicti sunt.
27 et quoniam vidisti de ore eius exire ut spiritum et ignem et tempestatem,
28 et quoniam non tenebat frameam neque vas bellicosum, corrumpit enim impetum eius multitudinis quae venerat ad expugnare eum, haec interpretatio:
The Latin Vulgate is in the public domain.