2 Esdras 13:2-12

2 et ecce de mari ventus exsurgebat, ut conturbaret omnes fluctus eius.
3 et vidi, et ecce convolabat ipse homo cum nubibus caeli. et ubi vultum suum convertebat ut consideraret, tremebant omnia quae sub eo videbantur.
4 et ubicumque exiebat vox de ore eius, ardescebant omnes qui audiebant voces eius. sicut liquescit cera quando senserit ignem.
5 et vidi post haec, et ecce congregabatur multitudo hominum, quorum non erat numerus, de quattuor ventis caeli, ut debellarent hominem qui ascenderat de mari.
6 et vidi, et ecce sibimet ipso sculpsit montem magnum et volavit super eum.
7 ego autem quaesivi videre regionem vel locum, unde sculptus esset mons, et non potui.
8 et post haec vidi, et ecce omnes, qui congregati sunt ad eum ut expugnarent eum, timebant valde, tamen audebant pugnare.
9 et ecce ut vidit impetum multitudinis venientis, non levavit manum suam neque frameam tenebat neque aliquod vas bellicosum, nisi solummodo vidi,
10 quomodo emittit de ore suo sicut fluctum ignis, et de labiis eius spiritum flammae, et de lingua eius emittebat scintillas tempestatis. et commixta sunt simul omnia haec, fluctus et multitudo tempestat
11 et concidit super multitudinis impetum quod paratum erat pugnare, et succendit omnes, ut subito nihil videretur de innumerabili multitudine nisi solummodo pulvis cineris et fumi odor. et vidi et extiti.
12 et post haec vidi ipsum hominem descendentem de monte et advocantem ad se multitudinem aliam pacificam.
The Latin Vulgate is in the public domain.