2 Esdras 13:28-38

28 et quoniam non tenebat frameam neque vas bellicosum, corrumpit enim impetum eius multitudinis quae venerat ad expugnare eum, haec interpretatio:
29 ecce dies veniunt, quando incipiet Altissimus liberare eos qui super terram sunt.
30 et veniet excessus mentis super eos qui inhabitant terram.
31 et in alisalio cogitabunt bellare, civitates civitatem et locus locum et gens ad gentem et regnum adversus regnum.
32 et erit cum fient haec et contingent signa quae ante ostendi tibi, et tunc revelabitur Filius meus quem vidisti virum ascendentem.
33 et erit quando audierint omnes gentes vocem eius, et derelinquet unusquisque regionem suam et bellum quod habent in alterutro,
34 et colligetur in unum multitudo innumerabilis, sicut vidisti volentes venire et expugnare eum.
35 ipse autem stabit super cacumen montis Sion.
36 Sion autem veniet et ostendetur omnibus parata et aedificata, sicut vidisti montem sculpi sine manibus.
37 ipse autem Filius meus arguet quae advenerunt gentes impietates eorum, has quae tempestati adpropiaverunt, et inproperabit coram eis mala cogitamenta eorum et cruciamenta quibus incipient cruciari,
38 quae adsimilatae sunt flammae, et perdet eos sine labore et legem quae igni adsimilata est.
The Latin Vulgate is in the public domain.