2 Esdras 14:11-21

11 duodecim enim partibus divisum est saeculum, et transierunt eius decem iam et dimidium decimae partis,
12 superant autem eius duae prae medium decimae partis
13 nunc ergo dispone domum tuam, et corripe populum tuum, et consolare humiles eorum, et renuntia iam corruptae vitae,
14 et dimitte abs te mortales cogitationes, et proice abs te pondera humana, et exue te iam infirmam naturam, et repone in unam partem molestissima tibi cogitamenta, et festina transmigrare a temporibus his.
15 quae enim vidisti nunc contigisse mala, iterum horum deteriora facientur,
16 quantum enim invalidum fieri saeculum a senectute, tantum multiplicabunt super inhabitantes mala,
17 prolongavit enim magis veritas et adpropinquavit mendacium, iam enim festinat aquila venire, quam vidisti in visionem.
18 et respondi: dixi coram te, Domine.
19 ecce enim ego abibo sicut praecepisti mihi, et corripiam praesentem populum. qui autem iterum nati fuerint, quis commonebit?
20 positum est ergo saeculum in tenebris, et qui inhabitant in eo sine lumine,
21 quoniam lex tua incensa est, propter quod nemo scit quae a te facta sunt vel quae incipient operae.
The Latin Vulgate is in the public domain.