2 Esdras 14:20-30

20 positum est ergo saeculum in tenebris, et qui inhabitant in eo sine lumine,
21 quoniam lex tua incensa est, propter quod nemo scit quae a te facta sunt vel quae incipient operae.
22 si enim inveni gratiam coram te, inmitte in me spiritum sanctum, et scribam omne quod factum est in saeculo ab initio, quae erant in lege tua scripta, ut possint homines invenire semitam, et qui voluerint vivere in novissimis vivant.
23 et respondit ad me et dixit: vadens congrega populum et dices ad eos, ut non te quaerant diebus quadraginta.
24 tu autem praepara tibi buxos multos et accipe tecum Saream, Dabriam, Selemiam, Ethanum et Asihel, quinque hos qui parati sunt ad scribendum velociter.
25 et venies hic, et ego accendam in corde tuo lucernam intellectus, quae non extinguetur quoadusque finiantur quae incipies scribere.
26 et cum perfeceris, quaedam palam facies, quaedam sapientibus absconse trades. in crastinum enim hac hora incipies scribere.
27 et profectus sum, sicut mihi praecepit, et congregavi omnem populum et dixi:
28 audi, Israhel, verba haec:
29 peregrinantes peregrinati sunt patres nostri ab initio in Aegypto, et liberati sunt inde.
30 et acceperunt legem vitae quem non custodierunt, quem et vos post eos transgressi estis.
The Latin Vulgate is in the public domain.