2 Esdras 14:3-13

3 revelans revelatus sum super rubum et locutus sum Moysi, quando populus meus serviebat in Aegypto.
4 et misi eum et eduxi populum meum de Aegypto, et adduxi eum super montem Sina et detinebam eum apud me diebus multis.
5 et enarravi ei mirabilia multa, et ostendi ei temporum secreta et temporum finem. et praecepi ei dicens:
6 haec in palam facies verba et haec abscondes.
7 et nunc tibi dico:
8 signa quae demonstravi et somnia quae vidisti et interpretationes quas tu audisti in corde tuo repone ea.
9 tu enim recipieris ab hominibus, et converteris residuum cum Filio meo et cum similibus tuis, usquequo finiantur tempora.
10 quoniam saeculum perdidit iuventutem suam et tempora adpropinquant senescere.
11 duodecim enim partibus divisum est saeculum, et transierunt eius decem iam et dimidium decimae partis,
12 superant autem eius duae prae medium decimae partis
13 nunc ergo dispone domum tuam, et corripe populum tuum, et consolare humiles eorum, et renuntia iam corruptae vitae,
The Latin Vulgate is in the public domain.