2 Esdras 15:15-25

15 quia adpropinquavit gladius et extritio illorum, et exsurget gens contra gentem ad pugnam, et romphea in manibus eorum.
16 erit enim constabilitio hominibus, alisalios supervalescentes non curabunt regem suum et principem megestanorum suorum in potentia sua.
17 concupiscet enim homo in civitatem ire et non poterit.
18 propter superbiam enim eorum civitates turbabuntur, domus exterentur, homines metuent.
19 non miserebitur homo proximo suo ad irritum faciendum in domos eorum in gladium, ad diripiendas substantias eorum propter famem panis et tribulationem multam.
20 ecce ego convoco, dicit Deus, omnes reges terrae ad movendum, qui sunt a borea et a noto et ab euro et a libano, ad convertendos in se et reddere quae dederunt illis.
21 sicut faciunt usque hodie electis meis, sic faciam et reddam in sinum ipsorum. haec dicit Dominus Deus:
22 non parcet dextera mea super peccantes nec cessabit romphea super effundentes sanguinem innocuum super terram.
23 et exiit ignis ab ira eius et devoravit fundamenta terrae et peccatores quasi stramen incensum.
24 vae eis qui peccant et non observant mandata mea, dicit Dominus,
25 non parcam illis, discedite, filii apostatae, nolite contaminare sanctificationem meam.
The Latin Vulgate is in the public domain.