3
inmissus est gladius vobis, et quis est qui avertat eum.
4
inmissus est vobis ignis, et quis est qui extinguat eum.
5
inmissa sunt vobis mala, et quis est qui recutiet ea?
6
numquid recutiet aliquis leonem esurientem in silva aut numquid extinguet ignem, cum stramen incensum fuerit?
7
aut numquid recutiet sagittam inmissam a sagittario forte?
8
Dominus Deus mittit mala, et quis recutiet ea?
9
et exiet ignis ex iracundia eius, et quis est qui extinguat eum?
10
coruscabit, et quis non timebit? tonabit, et quis non horrebit?
11
Dominus comminatur, quis non conterretur a facie eius?
12
tremet terra a fundamento eius, mare fluctuatur de profundo, et fluctus eius turbabuntur et pisces eius a facie Domini et a gloria virtutis eius,
13
quoniam fortis gloriae qui tendit sagittam, et acumen eius acutum, quae dimissa est ab eo, non deficiet missa super fines terrae.