2 Esdras 3:18-28

18 et inclinasti caelos et statuisti terram et commovisti orbem et tremere fecisti abyssos et conturbasti saeculum.
19 et transiit gloria tua portas quattuor, ignis et terraemotus et spiritus et gelu, ut dares semini Iacob legem et generationi Israhel diligentiam.
20 et non abstulisti ab eis cor malignum, ut faceret lex tua in eis fructum.
21 cor enim malignum baiulans primus Adam transgressus et victus est, sed et omnes qui ex eo nati sunt.
22 et facta est permanens infirmitas et lex cum corde populi cum malignitate radicis, et discessit quod bonum est et mansit malignum.
23 et transierunt tempora et finiti sunt anni, et suscitasti tibi servum nomine David.
24 et dixisti ei aedificare civitatem nominis tui et offerre tibi in ea de tuis oblationes.
25 et factum est hoc annis multis. et dereliquerunt qui habitabant civitatem,
26 in omnibus facientes sicut fecit Adam et omnes generationes eius; utebantur enim et ipsi cor malignum.
27 et tradidisti civitatem tuam in manus inimicorum tuorum.
28 et dixi ego tunc in corde meo: numquid meliora faciunt qui habitant in Babylone, et propter hoc dominabit Sion?
The Latin Vulgate is in the public domain.