2 Esdras 4:1-8

1 et respondit ad me angelus qui missus est ad me, cui nomen Urihel,
2 et dixit mihi: excedens excessit cor tuum in saeculo hoc, et conprehendere cogitas viam Altissimi?
3 et dixi: ita, domine meus, et respondit mihi et dixit: tres vias missus sum ostendere tibi et tres similitudines proponere coram te.
4 de quibus si mihi renuntiaveris unam ex his, et ego tibi demonstrabo viam quam desideras videre, et doceam te quare cor malignum.
5 et dixi: loquere, domine meus. et dixit ad me: vade, pondera mihi ignis pondus, aut mensura mihi flatum venti, aut revoca mihi diem quae praeteriit.
6 et respondi et dixi: quis natorum poterit facere, ut me interroges de his?
7 et dixit ad me: si eram interrogans te dicens: quantae habitationes sunt in corde maris, aut quantae venae sunt in principio abyssi, aut quantae venae sunt super firmamentum, aut qui sint exitus paradisi,
8 dicebas fortassis mihi: in abyssum non descendi neque in infernum adhuc, neque in caelis umquam ascendi.
The Latin Vulgate is in the public domain.