2 Esdras 4:14-24

14 et dixerunt: venite et eamus et faciamus ad mare bellum, ut recedat coram nos, et faciamus nobis alias silvas,
15 et similiter fluctus maris et ipsi cogitaverunt cogitationem et dixerunt: venite ascendentes debellemus silvam campi, ut et ibi consummemus nobismet ipsis aliam regionem.
16 et factus est cogitatus silvae in vano, venit enim ignis et consumpsit eam.
17 similiter et cogitatus fluctuum maris, stetit enim harena et prohibuit eam.
18 si enim eras iudex horum, quem incipiebas iustificare aut quem condemnare?
19 et respondi et dixi: utrique vanam cogitationem cogitaverunt, terra enim data est silvae, et maris locus portare fluctus suos.
20 et respondit ad me et dixit: bene tu iudicasti, et quare non iudicasti tibimet ipso?
21 quemadmodum enim terra silvae data est et mare fluctibus suis, et qui super terram inhabitant quae sunt super terram intellegere solummodo possunt, et qui super caelos super altitudinem caelorum.
22 et respondi et dixi: deprecor te, domine, ut mihi datus est sensus intellegendi.
23 non enim volui interrogare de superioribus viis, sed de his quae pertranseunt per nos cotidie, propter quod Israhel datus est in obprobrium gentibus, quem dilexisti populum datus est tribubus impiis, et lex patrum nostrorum in interitum deducta est, et dispositiones scriptae nusquam sunt.
24 et pertransivimus de saeculo ut lucustae, et vita nostra ut vapor, et nec digni sumus misericordiam consequi.
The Latin Vulgate is in the public domain.