2 Esdras 4:24-34

24 et pertransivimus de saeculo ut lucustae, et vita nostra ut vapor, et nec digni sumus misericordiam consequi.
25 sed quid faciet nomini suo quod invocatum est super nos? et his interrogavi.
26 et respondit ad me et dixit: si fueris videbis, et si vixeris, frequenter miraberis, quoniam festinans festinat saeculum pertransire.
27 non capiet portare quae in temporibus iustis repromissa sunt, quoniam plenum maestitia est saeculum hoc et infirmitatibus.
28 seminatum est enim malum, quibus me interrogas de ea, et necdum venit destrictio ipsius.
29 si ergo non messum fuerit quod seminatum est, et discesserit locus ubi seminatum est malum, non veniet ager ubi seminatum est bonum.
30 quoniam granum seminis mali seminatum est in corde Adam ab initio, et quantum impietatis generavit usque nunc et generabit usque cum veniat area.
31 aestima autem apud te, granum mali seminis quantum fructum impietatis generaverit.
32 quando seminatae fuerint spicae quarum non est numerus, quam magnam aream incipient facere.
33 et respondi et dixi: quo et quando haec? quare modici et mali anni nostri?
34 et respondit ad me et dixit: non festina spiritu super Altissimum; tu enim festinas propter temet ipsum spiritum, nam Excelsus pro multis.
The Latin Vulgate is in the public domain.