2 Esdras 4:33-43

33 et respondi et dixi: quo et quando haec? quare modici et mali anni nostri?
34 et respondit ad me et dixit: non festina spiritu super Altissimum; tu enim festinas propter temet ipsum spiritum, nam Excelsus pro multis.
35 nonne de his interrogaverunt animae iustorum in promptuariis suis dicentes: usquequo spero sic? et quando venit fructus areae mercedis nostrae?
36 et respondit ad ea Hieremihel archangelus et dixit: quando impletus fuerit numerus similium vobis, quoniam in statera ponderavit saeculum
37 et mensura mensuravit tempora et numero numeravit tempora, et non commovet nec excitabit usque dum impleatur praedicta mensura.
38 et respondi et dixi: o dominator domine, sed et nos omnes pleni sumus impietate.
39 et ne forte propter nos inpediatur iustorum area, propter peccata inhabitantium super terram.
40 et respondit ad me et dixit: vade et interroga praegnantem, si quando impleverit novem menses suos, adhuc poterit matrix eius retinere fetus in semet ipsa.
41 et dixi: non potest, domine. et dixit ad me: in inferno promptuaria animarum matrici adsimilata sunt.
42 quemadmodum enim festinavit quae parit effugere necessitatem partus, sic et haec festinat reddere ea quae commendata sunt
43 ab initio. tunc tibi demonstrabitur de his quae concupiscis videre.
The Latin Vulgate is in the public domain.