2 Esdras 5:14-24

14 et evigilavi, et corpus meum horruit valde, et anima mea laboravit ut deficeret.
15 et tenuit me qui venit angelus, qui loquebatur in me, et confortavit me et statuit me super pedes.
16 et factum est in nocte secunda, et venit ad me Phalthihel dux populi et dixit mihi: ubi eras et quare vultus tuus tristis?
17 aut nescis quoniam tibi creditus est Israhel in regione transmigrationis eorum?
18 exsurge ergo et gusta panem alicuius, et non derelinquas nos sicut pastor gregem suum in manibus luporum malignorum.
19 et dixi ei: vade a me et non ad me accedas usque diebus septem, et tunc venies ad me. et audivit ut dixi et recessit a me.
20 et ego ieiunavi diebus septem ululans et plorans, sicut mihi mandavit Urihel angelus.
21 et factum est post dies septem, et iterum cogitationes cordis mei molestae erant mihi valde.
22 et resumpsit anima mea spiritum intellectus, et iterum coepi loqui coram Altissimo sermones
23 et dixi: Dominator Domine, ex omni silva terrae et ex omnium arborum eius elegisti vineam unam,
24 et ex omnium terrarum orbis elegisti tibi foveam unam, et ex omnibus floribus orbis elegisti tibi lilium unum,
The Latin Vulgate is in the public domain.