2 Esdras 5:32-42

32 et dixit mihi: audi me et instruam te, et intende mihi et adiciam coram te.
33 et dixi: loquere, dominus meus. et
34 dixit ad me: valde in excessu mentis factus es in Israhel; aut plus dilexisti eum super eum qui fecit eum: non, domine, sed dol torquent enim me renes mei per omnem horam quaerentem adprehendere semitam Altissimi et investigare partem iudicii eius.
35 et dixit ad me: non potes. et dixi: quare, domine, aut quid nascebar, aut quare non fiebat matrix matris meae mihi sepulchrum, ut non viderem laborem Iacob et defatigationem generis Israhel?
36 et dixit ad me: numera mihi qui necdum venerunt, et collige mihi dispersas guttas, et revirida mihi aridos flores,
37 et aperi mihi clausa promptuaria et produc mihi inclusos in eis flatus, aut monstra mihi vocis imaginem, et tunc ostendam tibi eum laborem quem rogas videre.
38 et dixi: dominator domine, quis enim est qui potest haec scire, nisi qui cum hominibus habitationem non habet?
39 ego autem insipiens, et quomodo potero dicere de his quibus me interrogasti?
40 et dixit ad me: quomodo non potes facere unum de his quae dicta sunt, sic non poteris invenire iudicium meum aut finem caritatis quem pro populo meo promisi.
41 et dixi: sed ecce, domine, tu praees his qui in fine sunt, et quid facient qui ante me sunt aut nos aut hii qui post nos?
42 et dixit ad me: coronae adsimilabo iudicium meum. sicut non novissimorum tarditas, sic nec priorum velocitas.
The Latin Vulgate is in the public domain.