2 Esdras 5:5-15

5 et de ligno sanguis stillabit, et lapis dabit vocem suam; et populi commovebuntur, et gressus commutabuntur.
6 et regnabit quem non sperant qui inhabitant super terram; et volatilia conmigrationem facient.
7 et mare Sodomitum pisces reiciet. et dabit vocem noctu quem non noverant multi, omnes autem audient vocem eius.
8 et chaus fiet per loca multa, et ignis frequenter emittetur, et bestiae agrestes transmigrabunt regionem suam, et mulieres parient menstruatae monstra,
9 et in dulcibus aquis salsae invenientur. et amici omnes semet ipsos expugnabunt; et abscondetur tunc sensus, et intellectus separabitur in promptuarium suum.
10 et quaeretur a multis et non invenietur, et multiplicabitur iniustitia et incontinentia super terram.
11 et interrogabit regio proximam suam et dicet: numquid per te pertransiit iustitia iustum faciens? et haec negabit.
12 et erit in illo tempore, et sperabunt homines et non inpetrabunt, laborabunt et non dirigentur viae eorum.
13 haec signa dicere tibi permissum est mihi. et si oraveris iterum et ploraveris sicut et nunc et ieiunaveris septem diebus, audies iterato horum maiora.
14 et evigilavi, et corpus meum horruit valde, et anima mea laboravit ut deficeret.
15 et tenuit me qui venit angelus, qui loquebatur in me, et confortavit me et statuit me super pedes.
The Latin Vulgate is in the public domain.