2 Esdras 6:1-9

1 et dixit ad me: initium terreni orbis, et antequam starent exitus saeculi, et antequam spirarent conventiones ventorum,
2 et antequam sonarent voces tonitruum, et antequam splenderent nitores coruscuum, et antequam confirmarentur fundamenta paradisi,
3 et antequam viderentur decores flores, et antequam confirmarentur motuum virtutes, et antequam colligerentur innumerabiles militiae angelorum,
4 et antequam extollerentur altitudines aerum, et antequam nominarentur mensurae firmamentorum, et antequam aestimaretur scabillum Sion,
5 et antequam investigarentur praesentes anni, et antequam abalienarentur eorum qui nunc peccant adinventiones et consignarentur qui fidem thesaurizaverunt,
6 tunc cogitavi, et facta sunt haec per me solum et non per alium, ut et finis per me et non per alium.
7 et respondi et dixi: quae erit separatio temporum, aut quando prioris finis aut sequentis initium?
8 et dixit ad me: ab Abraham usque ad Abraham, quoniam ab eo natus est Iacob et Esau, manus enim Iacob tenebat ab initio calcaneum Esau.
9 finis enim huius saeculi Esau, et principium sequentis Iacob.
The Latin Vulgate is in the public domain.