1
et factum est cum finissem loqui verba haec, et missus est ad me angelus, qui missus fuerat ad me primis noctibus,
2
et dixit ad me: surge, Ezra, et audi sermones quos veni loqui ad te.
3
et dixi: loquere, dominus meus. et dixit ad me: mare positum est in spatioso loco ut esset altum et inmensum.
4
erit autem ei introitus in angusto loco positus, ut esset similis fluminis.
5
si quis enim volens voluerit ingredi mare videre eum vel dominari eius, si non transierit angustum, in latitudinem venire quomodo poterit?
6
item aliud: civitas est aedificata et posita in loco campestri, est autem plena omnium bonorum.
7
introitus autem eius angustus et in praecipiti positus, ut esset a dextris quidem ignis, a sinistris vero aqua alta.
8
semita autem est una sola inter eos posita, hoc est ignis et aqua, ut non capiat semita nisi solummodo vestigium hominis.
9
si autem data dabitur civitas homini in hereditatem, si non heres antepositum periculum pertransierit, quomodo accipiet hereditatem suam?
10
et dixi: sic, domine. et dixit ad me: sic est et Israhel pars.
11
propter eos enim feci saeculum, et quando transgressus est Adam constitutiones meas, iudicatum est quod factum est.