2 Esdras 7:106-116

106 et respondi et dixi: et quomodo invenimus modo, quoniam rogavit primus Abraham propter Sodomitas, et Moyses pro patribus qui in deserto peccaverunt,
107 et Iesus qui post eum pro Israhel in diebus Achar, et Samuhel in diebus Saul,
108 et David pro confractione, et Salomon pro eis qui in sanctificationem,
109 et Helias pro his qui pluviam acceperunt et pro mortuo ut viveret,
110 et Ezechias pro populo in diebus Sennacherib, et multi pro multis?
111 si ergo modo, quando corruptibile increvit et iniustitia multiplicata est, exoraverunt iusti pro impiis quare et tunc sic non erit?
112 et respondit ad me et dixit: praesens saeculum non est finis, gloria in eo non frequens manet, propter hoc oraverunt qui potuerunt pro invalidis.
113 dies enim iudicii erit finis temporis huius et initium futuri inmortalis temporis, in quo pertransivit corruptela,
114 soluta est intemperantia, abscisa est incredulitas, crevit autem iustitia, orta est veritas.
115 tunc ergo nemo poterit misereri eius qui in iudicio victus fuerit, neque demergere eum qui vicerit.
116 et respondi et dixi: hic sermo meus primus et novissimus, quoniam melius erat non dare terram Adam vel, cum iam dedisset, coercere eum ut non peccaret.
The Latin Vulgate is in the public domain.