2 Esdras 7:112-122

112 et respondit ad me et dixit: praesens saeculum non est finis, gloria in eo non frequens manet, propter hoc oraverunt qui potuerunt pro invalidis.
113 dies enim iudicii erit finis temporis huius et initium futuri inmortalis temporis, in quo pertransivit corruptela,
114 soluta est intemperantia, abscisa est incredulitas, crevit autem iustitia, orta est veritas.
115 tunc ergo nemo poterit misereri eius qui in iudicio victus fuerit, neque demergere eum qui vicerit.
116 et respondi et dixi: hic sermo meus primus et novissimus, quoniam melius erat non dare terram Adam vel, cum iam dedisset, coercere eum ut non peccaret.
117 quid enim prodest omnibus in praesenti vivere in tristitia et mortuos sperare punitionem?
118 o tu quid fecisti, Adam? si enim tu peccasti, non est factum solius tuus casus sed et nostrum qui ex te advenimus.
119 quid enim nobis prodest, si promissum est nobis inmortale tempus, nos vero mortalia opera egimus?
120 et quoniam praedicta est nobis perennis spes, nos vero pessime vani facti sumus?
121 et quoniam reposita sunt habitacula sanitatis et securitatis, nos vero male conversati sumus?
122 et quoniam incipiet gloria Altissimi protegere eos qui caste conversati sunt, nos autem pessimis viis ambulavimus?
The Latin Vulgate is in the public domain.