2 Esdras 7:125-135

125 et quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui abstinentiam habuerunt, nostrae vero facies super tenebras nigrae?
126 non enim cogitavimus viventes quando iniquitatem faciebamus, quid incipientes post mortem pati.
127 et respondit et dixit: hoc est cogitamentum certaminis, quem certavit qui super terram natus est homo,
128 ut si victus fuerit patiatur quod dixisti, si autem vicerit recipiet quod dico,
129 quoniam haec est via, quam Moyses dixit cum viveret ad populum dicens: elige tibi vitam ut vivas.
130 non crediderunt autem ei, sed nec post eum prophetis, sed nec mihi qui locutus sum ad eos,
131 quoniam non esset tristitia in perditione eorum, sicut et futurum est gaudium super eos quibus persuasa est salus.
132 et respondi et dixi: scio, domine, quoniam nunc vocatus est Altissimus misericors, in eo quod misereatur qui nondum in saeculo advenerunt,
133 et miserator, in eo quod miseretur illis qui conversionem faciunt in lege eius,
134 et longanimis, quoniam longanimitatem praestat his qui peccaverunt quasi suis operibus,
135 et munificus, quoniam quidem donare vult pro exigere,
The Latin Vulgate is in the public domain.