2 Esdras 7:50-60

50 propter hoc non fecit Altissimus unum saeculum sed duo.
51 tu enim quia dixisti non esse multos iustos sed paucos, impios vero multiplicari, audi ad haec.
52 lapides electos si habueris paucos valde, ad numerum eorum conpones eos tibi, plumbum autem et fictile abundat.
53 et dixi: domine, quomodo poterit?
54 et dixit ad me: non hoc solummodo, sed interroga terram et dicet tibi, adulare ei et narrabit tibi.
55 dices enim ei: aurum creas et argentum et aeramentum et ferrum quoque et plumbum et fictile.
56 multiplicatur autem argentum super aurum, et aeramentum super argentum, et ferrum super aeramentum, plumbum super ferrum, et fictile super plumbum.
57 aestima ergo tu quae haec sint pretiosa et desiderabilia, quod multiplicatur aut quod rarum nascitur.
58 et dixi: dominator domine, quod abundat vilius, quod enim rarius pretiosius est.
59 et respondit ad me et dixit: in te ista pondera quae cogitasti, quoniam qui habet quod difficile est, gaudet super eum qui habet abundantia.
60 sic et a me repromissa creatura. iucundabor enim super paucis qui salvabuntur, propterea quod ipsi sunt qui gloriam meam nunc dominationem fecerunt et per quos nunc nomen meum nominatum est.
The Latin Vulgate is in the public domain.