2 Esdras 7:86-96

86 sexta via, videntes quemadmodum de eis pertransientem cruciamentum.
87 septima via, quae omnium supradictarum viarum maior est, quoniam detabescent in confusione et consumentur inhonoribus et marcescent in timoribus, videntes gloriam Altissimi coram quem viventes peccaverunt et coram quem incipient in novissimis temporibus iudicari.
88 nam eorum qui servaverunt vias Altissimi ordo hic est, quando separari incipient a vaso corruptibili.
89 in eo tempore commoratae servierunt cum labore Altissimo et omni hora sustinuerunt periculum, uti perfecte custodirent legislatoris legem.
90 propter quod hic de his sermo:
91 in primis vident cum exultatione multa gloriam eius qui suscipit eas, requiescent enim per septem ordines.
92 ordo primus, quoniam cum labore multo certati sunt, ut vincerent cum eis plasmatum cogitamentum malum, ut non eas seducat a vita ad mortem.
93 secundus ordo, quoniam vident conplicationem in qua vagantur impiorum animae et quae in eis manet punitio.
94 tertius ordo, videntes testimonium quod testificatus est eis qui plasmavit eas, quoniam viventes servaverunt quae per fidem data est lex.
95 quartus ordo, intellegentes requiem quam nunc in promptuariis eorum congregati requiescent cum silentio multo ab angelis conservati, et quae in novissimis eorum manet gloriam.
96 quintus ordo, exultantes quomodo corruptibile effugerunt nunc, et futurum quomodo hereditatem possidebunt, adhuc autem videntes angustum et labore plenum quo iam liberati sunt et spatiosum incipiunt recipere, frunescentes et inmortales.
The Latin Vulgate is in the public domain.