2 Esdras 8:29-39

29 neque volueris perdere qui pecorum mores habuerunt, sed respicias eos qui legem tuam splendide docuerunt.
30 neque indigneris eis qui bestiis peius sunt iudicati, sed diligas eos qui semper in tua gloria confiderunt.
31 quoniam nos et patres nostri mortalibus moribus egimus, tu autem propter nos peccatores misericors vocaberis.
32 si enim desideraveris ut nostri miserearis, tunc misericors vocaberis, nobis enim non habentibus opera iustitiae.
33 iusti enim, quibus sunt operae multae repositae apud te, ex propriis operibus recipient mercedem.
34 quid est enim homo, ut ei indigneris, aut genus corruptibile, ut ita amariceris de ipso.
35 in veritate enim nemo de genitis est qui non impie gessit, et de confitentibus qui non deliquit.
36 in hoc enim adnuntiabitur iustitia tua, et bonitas tua Domine, cum misertus fueris eis qui non habent substantiam operum bonorum.
37 et respondit ad me et dixi:t recte locutus es aliqua, et iuxta sermones tuos sic et fiet,
38 quoniam vere non cogitabo super plasma eorum qui peccaverunt aut mortem aut iudicium aut perditionem,
39 sed iucundabor super iustorum figmentum, peregrinationes quoque et salvationes et mercedis receptiones.
The Latin Vulgate is in the public domain.