2 Esdras 8:8-18

8 et quoniam vivificas nunc in matrice plasmatum corpus et praestas membra, conservatur in igne et aqua tua creatio et novem mensibus patitur tua plasmatio tuae creaturae quae in eo creata est.
9 ipsum autem quod servat et quod servatur utraque servabuntur servatione tua. et quando iterum reddit matrix quae in ea creverint,
10 imperasti ut ex ipsis membris, hoc est mamillis, praebere lac, fructum mamillarum.
11 ut nutriatur id quod plasmatum est usque in tempus aliquem. et postea dispones eum tuae misericordiae,
12 enutristi eum tuae iustitiae, et erudisti eum in lege tua et corripuisti eum tuo intellectu,
13 et mortificabis eum ut tuam creaturam et vivificabis eum ut tuum opus.
14 si ergo perdideris qui tantis laboribus plasmatus est tuo iussu, facili ordine, et ut quid fiebat?
15 et nunc dicens dicam: de omni homine tu magis scis, de populo autem tuo quod mihi dolet,
16 et de hereditate tua propter quam lugeo, et de Israhel propter quem tristis sum, et de semine Iacob propter quod conturbor.
17 ideo incipiam orare coram te pro me et pro eis, quoniam video lapsos nostros qui inhabitamus terram,
18 sed audivi celeritatem iudicii quod futurum est.
The Latin Vulgate is in the public domain.