25
Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis praecincti
26
ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit
27
et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt
28
primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant
29
sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis praestantes
30
ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina iaciebant ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione cadebant
31
interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti
32
Timotheus autem confugit in Gazara praesidium munitum cui praeerat Caereas
33
Macchabeus autem et qui cum eo erant laetantes obsederunt praesidium diebus quattuor
34
at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant
35
sed cum dies quinta inlucesceret viginti iuvenes ex his qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant