7
propter quod tyrsos et ramos virides et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum
8
et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos
9
et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitae excessus ita se habuit
10
nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quae gesta sunt narrabimus breviantes mala quae in bellis gesta sunt
11
hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Foenicis et Syriae militiae principem
12
nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos esse instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos et pacifice agere cum eis
13
sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit
14
Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis frequenter Iudaeos debellabat
15
Iudaei vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant
16
hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum
17
multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt