2 Maccabees 12:28-38

28 sed cum Omnipotentem invocassent qui potestate vires hostium confregit ceperunt civitatem et ex eis qui intus erant viginti quinque milia prostraverunt
29 inde ad civitatem Scytarum abierunt quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat
30 contestantibus autem his qui apud Scytopolitas erant Iudaeis quod benigne ab eis haberentur etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint
31 gratias agentes eis exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse venerunt Hierosolymam die sollemni septimanarum instante
32 et post pentecosten abierunt contra Gorgiam praepositum Idumeae
33 exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis
34 quibus congressis contigit paucos ruere Iudaeorum
35 Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis Gorgiam tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam de Thracibus inruit in eum umerumque eius amputavit atque ita Gorgias effugit in Marisa
36 at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et fatigatis invocavit Dominum Iudas adiutorem et ducem belli fieri
37 incipiens voce patria et cum hymnis clamorem extollens fugam Gorgiae militibus incussit
38 Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt
The Latin Vulgate is in the public domain.