2 Maccabees 13:6-16

6 inde in cinerem deici iussit sacrilegum omnibus eum propellentibus ad interitum
7 et tali lege praevaricatorem legis contigit mori nec terrae dari Menelaum
8 et quidem satis iuste nam quia multa erga aram Dei delicta commisit cuius ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris morte damnatus est
9 sed rex mente effrenatus veniebat nequiorem se Iudaeis ostensurus
10 quibus Iudas cognitis praecepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent quo sicut semper et nunc adiuvaret eos
11 quippe qui lege et patria sanctoque templo privari vererentur ac populum qui nuper paululum respirasset ne sineret blasphemis rursum nationibus subdi
12 omnibus itaque id simul facientibus et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et ieiuniis per triduum continuum prostratis hortatus est eos Iudas ut se praepararent
13 ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Iudaeam et obtineret civitatem exire et Domini iudicio committere exitum rei
14 dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori et hortatus suos ut fortiter dimicarent et usque ad mortem pro legibus templo civitate patria et civibus starent circa Modin exercitum constituit
15 et dato signo suis Dei victoria iuvenibus fortissimis electis nocte adgressus aulam regiam in castris interfecit viros quattuor milia et maximum elefantorum cum his qui superpositi erant
16 summoque metu ac perturbatione hostium replentes rebus prospere gestis abierunt
The Latin Vulgate is in the public domain.