2 Maccabees 14:17-27

17 Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino adventu adversariorum
18 Nicanor tamen audiens virtutem comitum Iudae et animi magnitudinem quam pro patriae certaminibus habebant sanguine iudicium facere metuebat
19 quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut darent dextras atque acciperent
20 et cum diu de his consilium ageretur et ipse dux ad multitudinem rettulisset omnium una fuit sententia amicitiis annuere
21 itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et a singulis sellae prolatae sunt et positae
22 praecepit autem Iudas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum conloquium fecerunt
23 morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum quae congregatae fuerant dimisit
24 habebat autem semper Iudam carum ex animo erat vero inclinatus
25 rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias fecit quiete egit communiterque vivebant
26 Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis adsentare Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse
27 itaque rex exasperatus et pessimis huius criminationibus inritatus scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de amicitiae conventione iubere tamen Macchabeum citius vinctum mittere Antiochiam
The Latin Vulgate is in the public domain.