31
quod ut ille cognovit fortiter se a viro praeventum venit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum
32
quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui quaerebatur extendens manum ad templum
33
iuravit nisi mihi vinctum Iudam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo
34
et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum haec dicentes
35
tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis
36
et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in aeternum inpollutam domum istam quae nuper mundata est
37
Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro adfectu pater Iudaeorum appellabatur
38
hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in iudaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia
39
volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Iudaeos misit milites quingentos ut eum conprehenderent
40
putabat enim si illum decepisset se cladem maximam Iudaeis inlaturum
41
turbis autem inruere domum eius et ianuam disrumpere atque ignem admovere cupientibus cum iam conprehenderetur gladio se petit