2 Maccabees 15:1-7

1 Nicanor autem ut conperit Iudam esse in locis Samariae cogitavit die sabbati cum omni impetu committere
2 Iudaeis vero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus ne ita ferociter et barbare feceris sed honorem tribue diei sanctificationis et honora eum qui universa conspicit
3 at ille infelix interrogavit si est potens in saeculo qui imperavit agi diem sabbatorum
4 et respondentibus illis est Dominus vivus ipse in caelo potens qui iussit agi septimam diem
5 at ille ait et ego potens sum super terram qui impero sumi arma et negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium perficeret
6 et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitaverat commune tropeum statuere de Iuda
7 Macchabeus autem confidebat semper cum omni spe auxilium sibi a Domino adfuturum
The Latin Vulgate is in the public domain.