10
et ita animis eorum erectis simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum praevaricationem
11
singulos autem illorum armavit non clypei et hastae munitione sed sermonibus optimis et hortationibus exposito digno fide somnio per quod universos laetificavit
12
erat autem huiusmodi visus Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum
13
post haec apparuisse et alium virum aetate et gloria mirabilem et magni decoris habitudine circa illum
14
respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israhel hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hieremias propheta Dei
15
extendisse autem Hieremiam dexteram et dedisse Iudae gladium aureum dicentem
16
accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios populi mei Israhel
17
exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde de quibus extolli possit impetus et animi iuvenum confortari statuerunt dimicare et confligere fortiter ut virtus de negotiis iudicaret eo quod civitas et sancta et templum periclitaretur
18
erat enim pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis minor sollicitudo maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi
19
sed et eos qui in civitate erant non minima sollicitudo habebat pro his qui congressi erant
20
et cum iam omnes sperarent iudicium futurum hostisque adesset atque exercitus esset ordinatus bestiae equitesque oportuno in loco conpositi