2 Maccabees 15:28-38

28 cumque cessassent et cum gaudio redirent cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis
29 facto itaque clamore et perturbatione suscitata patria voce omnipotentem Dominum benedicebant
30 praecepit autem Iudas qui per omnia corpore et animo emori pro civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero abscisam Hierosolymam perferri
31 quo cum convenisset convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare arcersiit et eos qui in arce erant
32 et ostenso capite Nicanoris et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est
33 linguam etiam impii Nicanoris praecisam iussit particulatim avibus dari manum autem dementis contra templum suspendi
34 omnes igitur caeli Dominum benedixerunt dicentes benedictus qui locum suum incontaminatum conservavit
35 suspendit autem Nicanoris caput in summa arce evidens ut esset et manifestum sit auxilii Dei
36 itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire
37 habere autem celebritatem tertiadecima die mensis adar quod dicitur voce syriaca pridie Mardochei die
38 igitur his erga Nicanorem gestis et ex illis temporibus ab Hebraeis civitate possessa ego quoque in his finem faciam sermonis
The Latin Vulgate is in the public domain.