34
omnes igitur caeli Dominum benedixerunt dicentes benedictus qui locum suum incontaminatum conservavit
35
suspendit autem Nicanoris caput in summa arce evidens ut esset et manifestum sit auxilii Dei
36
itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire
37
habere autem celebritatem tertiadecima die mensis adar quod dicitur voce syriaca pridie Mardochei die
38
igitur his erga Nicanorem gestis et ex illis temporibus ab Hebraeis civitate possessa ego quoque in his finem faciam sermonis
39
et siquidem bene et ut historiae conpetit et ipse velim si autem minus digne concedendum est mihi
40
sicut enim vinum semper bibere aut semper aquam contrarium est alternis autem uti delectabile ita legentibus si semper exactus sit sermo non erit gratus hic ergo erit consummatus.